HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXXII: De sermone ejusdem

#Act. VII#cap. XII#Gen. XV

Viri, inquit, fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan, et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua. Tertium additur in Genesi, scilicet de domo patris tui. Sed a Stephano praetermittitur, quia scientibus loquebatur. Ideo historiam breviter tangit, vel transit quasi notam. Sed videtur obloqui libro Genesis, ubi videtur continere, quod post mortem patris, scilicet Thare, dictum fuerit hoc, scilicet Abrahae, de quo constat quia mortuus est in Charan, ubi et filius ejus cum eo habitavit, et ita dictum est in Charan. Quid est ergo quod hic dicitur, priusquam moraretur in Charan, potuit ei utrobique dici. Vel ubi dicitur: Et dixit ad illum, supple, postea in Charan. Sed sive in Mesopotamia, sive in Charan, sive utrobique dictum sit ei, quomodo ergo dictum est ei: Exi de terra tua, quaestio est. Nunquid jam non exierat de Chaldaea? utique: Sed adhuc ibi tenebatur spe, et desiderio redeundi. Praeceptum est ergo ei, ut exiret mente, qui jam exierat corpore. Vel potest dici, quod Mesopotamia, et Charan in Chaldaea sunt. Et ita egressus de Chaldaea, id est de quadam parte Chaldaeae, venit in Mesopotamiam, in aliam partem scilicet Chaldaeae, et inde venit in Charan, quae adhuc erat Mesopotamia. Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et de Mesopotamia quantum ad hoc, quod videtur bis dictum, et venit postea in Charan. Et inde similiter de Charan, postquam mortuus est pater ejus, transtulit eum Dominus in terram istam, in qua vos habitatis. Vel tunc exiit de terra Chaldaeorum mente, et inde, id est demum, scilicet post depositionem illius voluntatis, post mortem patris translatus est in terram istam. Vel si intelligatur dictum. Venit in Charan plane legitur haec littera. Et vide quia in Hebraeo dicitur de Ur Chaldaeorum, id est de igne Chaldaeorum. Chaldaei enim ignem adorabant, et per ignem trajiciebant parvulos suos, sicut nos trajicimus per aquam baptismi. Et tradunt Hebraei quod quia Thare, et filii ejus, cum essent in Chaldaea, nolebant adorare ignem, projecti sunt a Chaldaeis in ignem, et combustus est Aram frater Abrahae. Abraham vero a Domino liberatus est. Unde saepe dictum est ei a Domino: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum.